COVID-19[1] sive morbus coronarii viri anni 2019[2] est morbus contagiosus, propagatus contagioneviriSARS-CoV-2 causa, imprimis systema respiratorium atque renes afficiens cum periculis pneumoniae, insufficientiae renalis et meningitis. Imprimis senibus velut iam aegrotis morbus COVID-19 onera periculosiora imponit.


Transmissio virorum propinquitate hominibus iam COVID-19 aegrotis emanet, qua guttulae respiratoriae ab hominibus tussientibus ad alios transferantur[3].
Tempus incubationis, ab contagione ad symptomata prima, est circiter quinque (2-14) dies[4]. Symptomata sunt febris, tussis cum dyspnoea; rarius dolor in faucibus, rhinorrhoea, sternumentum observantur[5]. Pericula augescunt tum morbis respiratoriis (ut asthmate bronchiali), prae functionibus systematis immunitatis deminutis), cum morbis cardiovascularibus (ut atherosclerosi). Generatim COVID-19 ingravescit quotiens accidit una cum morbis inflammationis systemicae afferentibus.
Omnia proteina viralia (scl. spicularia, involucralia, nuclearia) accurate perscrutantur, et aptiori investigatione de mutationibus structuralibus, suscepta a scientistis in campis biologicis diversis, possibile fiet illas invenire mutationes, quibus virus intensam vim morbigeram exercet, ita ut scopus pharmacologicus tandem definiatur ad morbum sanandum. Adhuc vaccinum abest, quamquam possibilia medicamenta investigantur. Fabricatio medicamentorum utilium ad morbum sanandum exspectatur, donec providentur omnes rationes ad morbum vitandum (e.g. insulatio, una cum omnium publicorum, ac privatorum conventuum prohibitione), et per levamenta ac respiratra electronica tractantur sola huius morbi symptomata (e.g. febris, tussis, spirandi impedimentum).[6]
Hygiene maximum momentum ad praeventionem habet. Ordo mundi sanitarius providentia lavationes manus frequentiores, distantiam plus quam 1 m (3 ft.) ab hominibus (tussientis cum febre) suspicatis, deviationem oculos, nasum, os tangendi, et hygienen respiratoriam commendat.
Pericula contagionis iam mature, finibus mensis Decembris 2019, ab ophthalmologo Sinico Li Wenliang cognita sunt. Ordo mundi sanitarius die 31 Decembris 2019 nuntiavit eruptionem, quae deinde epidemia, ab die 11 Martii2020 denique pandemia SARS-CoV-2 annorum 2019–2020[7] concepta est. COVID-19, morbus magna contagiositate transmissus, pandemius hodie confirmatur, patens ut calamitosus eventus amplitudine universalis: agens contagiosum SARS-CoV-2 vi sua morbigera omni genero humano minatur. Praeterea, ortis novis ac contagiosioribus eiusdem viri stirpibus, calamitas in rebus sanitariis augescere videtur, maxime cum cogitamus de millionibus obituum pandemiam sequentium.
Insuper effectus motuum animi haud neglegendi sunt: Praeter varietatem eventuum investionum videtur, ut timor generalis, depressio, perturbatio contentione posttraumatica hominibus pondus grave addant[8].
. . . COVID-19 . . .

Commentatio principalis: SARS-CoV-2 SARS-CoV-2, vulgo corona, Covid, SARS–Cov–2 est virus biologicum cum ARN substantia genetica. In virologia, ut influenza A virus, phylonegarnaviricotorum attributum est. Superficie eius permultae spinae locatae sunt. Licet, ut non solum virus SARS-CoV-1[9], sed etiam SARS-CoV-2 spinis his[10]enzymum angiotensinum convertens 2 attingant. Variantes typi SARS-CoV-2 geneticae notae sunt.
Tempus inter contagionem et symptomata prima circicter quinque dies, plerumque inter duo dies et hebdomades duas, rarius ad viginti quattuor dies[11] complectitur.
Primum febris, fatigatio, et tussis sicca oriuntur, non raro una cum myalgia (dolormusculorum) corporis generali. Postea pneumonia (inflammatio pulmonum vel partium illorum) observari potest.
. . . COVID-19 . . .