LA

Fridericus I (imperator)

Fridericus I, propter coloremrubrumbarbaeBarbarossaItalice appellatus, LatineAënobarbus, natus est in Germania anno 1122, mortuus est in Anatolia (hodie Turcia) die 10 Iunii1190 dum expeditionem sacram gerebat.

Fridericus I (Bibliotheca Vaticana)
Fridericus I imperator cum filiis Henrico Germanorum rege (ad sinistram partem) et Friderico duce Sueviae. Historia Welforum (Landesbibliothek Fulda)

. . . Fridericus I (imperator) . . .

Fridericus erat filius comitis Friderici II eiusque coniugis Iudithae. Fridericus Rex Romanorum die 4 Martii1152Francofurti ad Moenum electus et 9 MartiiAquisgrani coronatus est. Fuit successor patrui sui Conradi III, qui 15 Februarii eiusdem anni mortuus erat.

Mense Octobri 1154 Fridericus in Italiam ivit et Papiae ab Hadriano IV papa rex Italiae coronatus est.

Anno 1155 Viterbii Fridericus papae occurrit, cui illustrem emendatorem ecclesiae Arnaldum Brixiae tradidit, qui Romae necaretur.

Die 18 Iunii1155 Fridericus ImperatorRomani Imperii coronatus est. Ab anno 1157 Imperium nominavit Sacrum se ipsum successorem iudicans Constantini et Iustiniani et Caroli Magni, qui anno 1167 canonicatus erat.

Die 14 Novembris1158 a Dieta Imperii Campis Roncaliis apud Mediolanum habita ius magistratus urbium omnium nominandi accepit.

Anno 1162 Fridericus praeclaram et opulentam urbemItaliaeMediolanum diruit.

Die 18 Aprilis1163 Fridericus I imperator monasteria abbatissae Hildegardis Bingensis sub tutelam imperialem posuit.

At PapaAlexander IIIurbesItaliae contra imperatorem tam fortiter sustinuit ut novam urbem anno 1168 in Pedemontio conditam incolae Alexandriam ad honorem eius appellaverunt. Die 29 Maii1176 apud Lenianum (Italice Legnano), vicum Mediolano proximum, Societas Lombardorum[1] imperatorem profligavit.

Die 24 Iulii1177Venetiaeimperator Fridericus et papa Alexander IIIpacem inter se conciliaverunt.

Veronae mense Novembri 1184 una cum Friderico papa Lucius III bullam “Ad abolendam” de haeresibus exstirpandis emisit.

. . . Fridericus I (imperator) . . .

This article is issued from web site Wikipedia. The original article may be a bit shortened or modified. Some links may have been modified. The text is licensed under “Creative Commons – Attribution – Sharealike” [1] and some of the text can also be licensed under the terms of the “GNU Free Documentation License” [2]. Additional terms may apply for the media files. By using this site, you agree to our Legal pages . Web links: [1] [2]

. . . Fridericus I (imperator) . . .

Back To Top