Pontus Euxinus,[1] vel tantum Pontus, sive Mare Scythicum et Mare Nigrum,[2] est mare finitum ab Europa, Anatolia, et Caucaso, atque ad Oceanum Atlanticum via maribus Mediterraneo et Aegaeo et variis fretis adligatur. Fretum Bosporus, situs antiquissimae civitatisByzantii, Pontum ad Propontidem adligat, et fretum Hellespontus illud mare ad regionem Mare Aegaeum Mediterranei conectit. Hae aquaeEuropam Orientalem et Asiam Occidentalem separant. Pontus praeterea ad Paludem Maeotidem a Bosporo Cimmerio adligat.


Vide etiam paginam discretivam:Pontus
Pontus Euxinus aream plus quam 422 milia km², volumen autem circa 555 milia km³ habet. Maxima huius maris profunditas est 2210 metra, mediocris 1240 metra.
Inter flumina quae in Pontum defluunt sunt Borysthenes (Danapris), Halys, Hister, Hypanis, Ingulus, Sangarius, Phasis, Tyras, et alia.
Gentes et regna, quae in litoribus Ponti florebant, tam permulta erant, ut vix enumerari possint. Antiquitus Thraces litus occidentale Ponti colebant, Scythae septentrionale, Abasgi et Colchi orientale, Phryges aliaeque Asiaeque Minoris gentes meridionale. Millennio primo a.C.n. permultae coloniae Graecae Pontu circumcingentes aedificatae sunt. Urbium Graecarum in litore Asiatico Heraclea Pontica, Sinope, Trapezus, Cerasus nominandae sunt, in litore Thracico Salmydessus, Mesembria, Odessus, Tomis, in Scythia Tyras, Olbia Pontica, Tanais, Bata, Gorgippia, in TaurideChersonesus Taurica, Cercinitis, Calos Limen, Panticapaeum, in Caucasico litore Bathys Limen, Phasis et Dioscurias.
Imperium Romanum et Byzantinum et Ottomanicum et Russicum litora Ponti possidebant. Hodie litus meridionale Turcicum est, occidentale Bulgaricum et Romanicum, septentrionale Ucrainicum et Russicum, orientale Abasgicum et Georgianum.
. . . Pontus Euxinus . . .
- Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, t. III, p. 840.
- J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- Ascherson, Neal. 1996. Black Sea. Vintage. ISBN 0-09-959371-8.
- Dimitrov, Petko, et Dimitar Dimitrov. 2004. The Black Sea, the Flood an the Ancient Myths. Varna.
- Ghervas, Stella. 2008. Odessa et les confins de l’Europe: un éclairage historique. In Lieux d’Europe: Mythes et limites, ed. Stella Ghervas et François Rosset. Lutetiae: Editions de la Maison des sciences de l’homme. ISBN 978-2-7351-1182-4.
- King, Charles.2004. The Black Sea: A History.ISBN 0-19-924161-9.
- Ryan, William, et Walter Pitman. 1999. Noah’s Flood.ISBN 0-684-85920-3.
- Öztürk, Özhan. 2005. Karadeniz: Ansiklopedik Sözlük. (Mare Nigrum: Dictionarium Encyclopaedicum.) 2 voll. Istanbul: Heyamola Publishing. ISBN 975-6121-00-9.
- Schmitt, Rüdiger. 1996. Considerations on the Name of the Black Sea. In Hellas und der griechische Osten, 219–24. Saarbrücken.
- West, Stephanie. 2003. “The Most Marvellous of All Seas”’ The Greek Encounter with the Euxine. Greece & Rome 50 (2): 51–167.
- Агбунов М. В. Античная лоция Чёрного моря. — М.:Наука, 1987.
- Кузьминская Г. Г. Чёрное море. — Краснодар: Кн. изд-во, 1972.
- Сорокин Ю. И. Чёрное море: Природа, ресурсы. — М.:Наука, 1982.
- Степанов В., Андреев В. Чёрное море. — Л.: Гидрометеоиздат, 1981.
- Филиппов Д. М. Циркуляция и структура вод Чёрного моря. — М.: Наука, 1968.
. . . Pontus Euxinus . . .