LA

Res publica Sinarum

Taivania hic redirigitur. Si de geographia insulae Taivaniae sive Formosae quaeris, vide Formosa.

Vide etiam paginam discretivam:Sinae

Res publica Sinarum
Res apud Vicidata repertae:
Res publica Sinarum: insigne
Res publica Sinarum: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Iaponia, Philippinae, Res publica popularis Sinarum
Locus: 24°0′0″N 121°0′0″E
Caput: Taipeia
Nomen officiale: Republic of China, 中華民國, สาธารณรัฐจีน, République de Chine

Gestio

semi-presidential system, democratia
Princeps: Tsai Ing-wen
Praefectus: Su Tseng-chang
Consilium: Legislative Yuan
Iudicium: Supreme Court of the Republic of China, Supreme Administrative Court, Justices of the Constitutional Court, Judicial Yuan
https://www.taiwan.gov.tw/ Situs interretialis

Populus

Numerus: 23 593 794
Sermo publicus: National language of the Republic of China, Hakka, Formosan, Taiwanese Hokkien, linguae Austronesicae, Amis, Paiwan
Zona horaria: UTC+8, Asia/Taipei
Moneta: New Taiwan dollar

Commemoratio

Paean: National Anthem of the Republic of China
Praeceptum: no value

Sigla

ISOTW, TWN, 158; IOCROC, TWN
Dominium interretiale: .tw
Praefixum telephonicum: +886

Tabula aut despectus

Res publica Sinarum: situs

Res publica Sinarum (Sinice中華民國Zhōnghuá Mínguó), communiter nostra aetate Taivania[1] (臺灣 sive 台灣Táiwān) vocata, olim Formosa, est civitas in Asia Orientali sita reveraque sui iuris[2][3], sed iure cum re publica populari Sinarum vicina aspere de statu disputat, quae proviciam suam contra legem depositum bellum civile post occupatam usque adhuc reclamat minationibusque cohibet ne suis legibus esse indicaret. Namque secundum bellum mundiale post, insula Formosa per pacis condiciones Rei publicae Sinarum data, statim et bello civili gesto proceres rei publicae eo in exsilium venerunt, nec iam summam cum re publica populari conciliarunt pacem, donec nostra aetate res publica omnem Sinarum regionem maximamque partem Mongoliae postulat, revera autem Formosa modo minoresque aliquot insulae in eius imperium dicionemque manent. Quae cum ita sint, tamen flagitant saepe plurima populi Taivaniensis pars ut suis legibus vivant nec Sinarum regionem vindicent neque iam Sinas sed Taivanenses sese vocent; qui cum vehementius a Rei publicae popularis principibus vituperantur nihilominus multos habent apud Civitates Foederatas sociosque illarum fautores, nec iam liquet utrum sua in tutela mansura an ut a Re publica populari vincatur sit futura.

Inter civitates finitimae sunt res publica popularis Sinarum ad septentriones et occidentem, Iaponia ad septentriones et orientem, et Philippinae ad meridiem. Insulae Tavaniae est area 35808 chiliometrorum quadratorum. Iuga montium duas partes orientales ac planities in tertia parte occidentali dominantur, ubi plurimi civitatis incolae habitant. Taipeia est caput et maxima regiometropolita. Aliae urbes magnae sunt Taipeia Novai, Kaohsiung, Taichung, Tainan, et Taoyuan. Taivaniae, cui sunt 23.7 milliones incolarum, inter densissime habitatas orbis terrarum civitates numeratur, Frequentissima civitas et maxima oeconomia est, quae socius Nationum Unitarum non est.

. . . Res publica Sinarum . . .

Sun Yat-sen, rei publicae sectator, princeps copiarum meridianarum.
Yuan Shikai, primus rei publicae praeses.

Sinas ex omni memoria aetatum vel reges habuere vel imperatores; libertas et res publica numquam ante est instituta. Nec Mongolica incursione consuetudo ut mutaretur, neque dominio Mandshurico iam consenescente effecit, donec admotis cum externis nationibus controversiis, bello sumpto, statimque et patefactae antiqui imperii impotentiae causa reconflatique insiti genti Sinicae spiritus, ne diutius ab alienigenis more quamvis ipsis accedente imperarentur, undique factis defectionis multa pars ad meridiem, ubi maxima novarum sententiarum auctoritas, suis legibus esse indixit. Quam cum rem animadvertere proceres, imperatore iam aetate parvulo, metu infamiae defectus ad unum Yuan Shikai, qui summam imperii tenebat, coaluere omnes; hic enim diutius bellum cum defectoribus gerens ob innumerabiles oppressos hostes magnam in infamiam erat rei publicae fautoribus, nec licuit in otio agere tempus, quamquam iam ab imperio dudum secessisset, imperatoris ministrorum precibus militiae rediit. Iam verum, nescio an necessitatis ruinae imperii conscius, sectatorem libertatis simulans anno 1911 se cum rei publicae principe Sun Yat-Sen ad evertendos Mandshuricos coniurationem coniunxit.

Interdum partis meridianae duces, seu quid de Yuan Shikai suspicarentur, seu visis imperatorefamiliaribusque suis potentia non iam valere, antequam illi duo res novas molirentur concilium vocaverunt, Sun Yat-sen ad magistratum summum exsustulere; quae cum exaudisset Yuan Shikai, indignitate omissi sui nominis iratus, fidem esse fractam aiens; secundo anno vi et minationibus, comitantibus contra leges armatis suis abdicationem imperatoris tutores flagitavit. Mater huius (quia id temporis tutelam una gerebat), iniquum locum ad obsistendum arbitrata, iniquiorem autem ad commorandum, dum crebrescerent rei publicae fautores qui ipsos ad mortem duci mallent quam eici, condicionibus adceptis imperium Mandshuricum edicto dissolvit. Quam cum famam tulisset Yuan Shikai, remque publicam Sinarum conditam pronuntiasset, epistulam a Sun Yat-sen accepit, qui sese ipsum concertatorem suum tamen agnoscere novae rei publicae praesidem esse fassus. Unde hic Nanchini ut curator libertatis propagandae mansit, ille Pechini praeses. Nec verum iam resedit inimicus inter eos animus; nam factioni huius adhaerenti, nomine Kuomintang, vetus diffidentia illius copiarum, quae haud multo ante Mandshuricis hostibus servirent; accedit porro, quod libertate omni expertes, dominatu eductae, ut haud dubium quorsum ruerent, si movendum est civile bellum. Eo igitur metu detenti, quin libentius gubernationem Pechini praesidemque adiuvarent, ad tempus suis legibus vivebant.

. . . Res publica Sinarum . . .

This article is issued from web site Wikipedia. The original article may be a bit shortened or modified. Some links may have been modified. The text is licensed under “Creative Commons – Attribution – Sharealike” [1] and some of the text can also be licensed under the terms of the “GNU Free Documentation License” [2]. Additional terms may apply for the media files. By using this site, you agree to our Legal pages . Web links: [1] [2]

. . . Res publica Sinarum . . .

Back To Top