LA

Tofus

Tofus, vel etiam apud glossatores tophus et tufus (a vocabulo Etruscotopisaxum‘), est saxum quod fervida silicum massa ex igniferi montis vertice erupta paulatim riguit. Hoc genus tofi a tofo calcareo distinguendum est.

Pagina adhuc usque elaboratur…
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Quapropter rogaris ut nihil nisi minora hic mutes, maiora autem ante disputes illic.
Si vero auctor ipse per septem dies nihil mutaverit, hanc formulam delere licet.

English language

English

The editor who created this page is still at work. Please make only minor corrections: other changes should be discussed on the talk page. (After this header has been in place for one week you can remove it.)
German language

Deutsch

Der Verfasser bearbeitet den Artikel noch. Daher werden höchstens kleinere Veränderungen gern gesehen: andernfalls bitte um Verbesserungsvorschläge auf der Diskussionsseite. (Nach einer Woche ist es angebracht, diesen Betreff in jedem Fall zu entfernen.)
Esperanto

Esperanto

La ekverkinto daŭre laboras pri tiu ĉi paĝo. Pro tio bonvolu fari nur etajn korektadojn! Pli maletaj estu pridiskutataj en la diskutejo. (Post unu semajno oni tamen rajtas forigi tiun ĉi markilon.)

Antiquae Valli Serviani ruinae, lateribus tofi cinerei Romae facti.
18.5 Ma.

. . . Tofus . . .

Opera eruptionis montis igniferi sunt gasa vulcanica, fumus, lava, aquae vapores, et tephra. Magmagasis vulcanicis vaporibusque admixta vi dirumpitur. Materies solida a talibus eruptionibus producta et in aere iacta appellatur tephra.

Sunt inter cinera super radicibus plurimorum montium igniferorum tres materiei classes.

Praeter materies adventicias, sicut fragmenta saxorum vetustiorum, partes arborum, aliarumque rerum, res contentae depositi cinerum describi potest saxa ignea plus minus crystallina. Si lava intra craterem tam calida fuit quam solidificatio coepit, crystalla plerumque adsunt; quae magnam magnitudinem habere possunt, sicut cana et rotunda leucitis crystalla inter radices Vesuvii reperta, quorum multa perfectissima sunt, permultis faciebus quia in medio creverunt quod liquidum et haud viscosum erat. Intacta augitisolivinique crystalla inter cinera Vesuvii multorumque montium igniferorum aliorum, antiquorum et hodiernorum, obtinent. Depositum in imo mare quod argilla rubra appellatur plerumque originis volcanicae est, under proprie submarinum tofi alveum describi potest.

Tofus conferruminatus est saxi pyroclastici genus.

In petrologia, tofi digeruntur secundum naturam saxi ignei quo ei consistunt.

Tofi trachyti paene nullum quartz sed multum sanidine vel anorthoclase et aliquando feldspar oligoclase continent, temere cum biotite, augite, et hornblende. Recentes trachyti tofi in Rheno (ad Septem Montes), in Ischia prope Neapolim, in Hungaria, et alibi reperiuntur.

Tofi welded apud Aureum Portum in Vivario Civitatis Yellowstone.

Tofi andesitici sunt communissimi. Fiunt trans omnem cordillerarum et Andium catenam, in Indis Occidentalibus, Novae Zelandia, Iaponia, et alibi.

Tofi basaltici late fiunt ubi montes igniferi nunc agunt et in terris ubi eruptiones diutissime finiverunt. Inveniuntur in Skia, insula Mull, Comitatu Antrim, aliisque locis ubi tertiaria saxa vulcanica sunt; in Scotia, Derbyshire, Hibernia inter strata carbonifera; et inter iam antiquiora saxa Terrae Lacuum et meridiana ScotiaeWalliaeque loca montuosa. Ea colore sunt atra, viridia, vel rubra. Aliquando fossilia ferunt.

Inveniuntur recentiores tofi basaltici in Islandia, Insulis Faroe, Jan Mayen, Sicilia, Havaiis, Samoa, et ceteris locis.

Antiquissimi tofi basaltici pleni sunt calcito, chlorito, serpentino, et (praecipue ubi lavae nephelinum aut leucitum continent) zeolitis, sicut analcito, chabazito, heulandito, natrolito, prehnito, scolecito, et cetera.

. . . Tofus . . .

This article is issued from web site Wikipedia. The original article may be a bit shortened or modified. Some links may have been modified. The text is licensed under “Creative Commons – Attribution – Sharealike” [1] and some of the text can also be licensed under the terms of the “GNU Free Documentation License” [2]. Additional terms may apply for the media files. By using this site, you agree to our Legal pages . Web links: [1] [2]

. . . Tofus . . .

Back To Top